Aller au contenu↑

Recherche

Publié chez Felix Meiner Verlag

2 entrées
Mode : Lu

Si vero consideretur iste ordo materialiter secundum esse rerum participantium imperfectius aliis hunc finem, sic non potest esse a primo, cum ipsum eodem modo assit omnibus. Sed sic causa huius ordinis est amplior et amplior obumbratio lucis primi intellectus universaliter agentis, ut docet Isaac in libro ‘De definitionibus’, quod semper posterius oritur in umbra praecedentis, et vocat umbram differentiam coartantem amplitudinem luminis procedentis a priore et eius intellectualitatem natura extranea permiscentem, per quae illa natura cadit a lumine primi. Huius autem casus causa est ipsa processio, inquantum est distantia ab eo, a quo aliquid procedit, quae distantia est secundum gradus eius, quod est esse in potentia : distans enim et recedens a puro actu necessario est in potentia, et ideo deficit in eo actus primae lucis ; et quod immediate est a primo, minus habet de potentia, et per consequens in eo minus cadit hoc lumen a puritate suae naturae, et quod mediate est ab ipso, magis habet de potentia, et ideo magis occumbit in eo actus huius luminis, et quanto per plura media aliquid distat, tanto magis obumbratum est.

Ulrich de StrasbourgSumma de bono [1261-1272]li. 4 : De deo patre secundum appropriatam sibi rationem primi principiitr. 1chap. 6éd. Kurt Flasch, Loris Sturlese, Sabina PieperhoffFelix Meiner Verlag1987p. 15-30§ 2
Mode : Lu

Primi vita nobilissima est quae secundum rationem intelligendi a nobilissimo principio, quod est priam et / plena lux intellectus universaliter agens, ita procedit quod nec per aliquam immissionem in extranea natura a plenitudine illius lucis obumbratur.

[…]

Delectabilissima vero est haec vita et gaudio plena, quia uniuscujusque finis naturalis et proprius est delectabilissimus et dulcissimus. Finis autem universorum est attingere actualiter primum principium. Hujusmodi autem primum principium attingit quidem natura in participatione bonitatis sua in umbra materiae et privationis et non in ratione intellectus.

Ulrich de StrasbourgSumma de bono [1262-1271]li. 4 : De deo patre secundum appropriatam sibi rationem primi principiitr. 1chap. 2éd. Kurt Flasch, Loris Sturlese, Sabina PieperhoffFelix Meiner Verlag1987p. 15§ 110-120